Historia/Ritus/Legenda

Circum lacum Tegerinsevensem multi homines sedes suas collocaverunt.

Eo modo nonnulli vici conditi sunt velut

Gmund, Bad Wiessee, Rottach-Egern, Kreuth, St. Quirin, Tegernsee

 

Ecclesia St Quirinus

Tegernsee parvum municipium est, quod circa duodequadraginta milia passuum a capite Bavariae ad lacum Tegerinsevensem situm est. Circa quinque milia incolarum in hoc municipio, quod ad monasterium situm est, vivunt.

Anno septingentesimo quadragesimo sexto fratres Adalbertus et Otcarius monasterium condiderunt.

Ecclesia monasterii nominata est a Sancto Quirino, qui Romanos effugiens captus et postea anno ducentesimo undeseptuagesimo occisus est. Cuius corpus in Tiberim iactus est.

Paulo post autem corpus ad insulam Tiberis inventum est.

Adalbertus et Otcarius reliquias Quirini in ecclesiam, quae ab eis ad lacum Tegerinsevensem condita erat, transtulerunt.

Monasterium autem anno millesimo octingentesimo tertio ad saecularem statum redactum est.

Undevicesimo saeculo Maximilianus I., rex Bavariae, monasterium emit, ubi adhuc familia ducis habitat.

In eodem aedificio schola est, cuius discipuli istam interrealem paginam domesticam confecerunt.

Museum regionale

Museum regionale, in vetere domo parochiale situm, indigenos et hospites de vallis Tegernseensis

historia culturaque certiores facit.

Visitatores plus quam DCCCL res arte vel vetustate memorabiles intueri possunt.

Inter quos primae notae sunt:

Imago Gregorii Plaichshirn abbatis Tegernseensis,

qui monasterio ab anno MDCCXXVI

usque ad annum MDCCLXII laudabiliter praefuit.


Maximilianus I, Josephus rex Bavariae, dum tempore aestivali in valle Tegernseensi commoraretur, saepe rusticos regionis visitavit (una cum filiis et canibus).

Visitationem domus rusticae "Pflieglhof" nuncupatae Laurentius Quaglio pictor Monacensis penicilli sui arte aeternavit.


Lectus hic, more regionis floribus et picturis sacris ornatus, olim in domo rustica "Zum Saliterer" dicta dormientibus inservivit.


 

 

 

Hodie quoque hospites amicos suos

chartularum postalium ope

salutare solent.


Liberis et iuvenibus, qui museum visitant, libellum informationis noviter editum

omnino gratis offertur.

(conscriptum a Dr. Roland Götz)

Ritus locales

Depulsio vaccarum de pascuis montanis

Si vaccae per menses aestatis in pascuis montanis incolumes manserunt,

floribus ornatae in vallem reducuntur.

Equitatio honoris Sancti Leonhardi causa

Quotannis a. d. VIII Id. Nov. dies festus Sancti Leonhardi, patroni equorum, celebratur.

Eo die sacerdotes equos regionis bonis ominibus prosequuntur.

Leonhardi1.jpg            Licensed under CC BY-SA 3.0 via Wikimedia Commons.

Quomodo lacus Tegerinsevensis et mons nomine „Wallberg“ orti sint.

Cum in nostra regione homines nondum erant, duo fratres eximia corporis magnitudine vivebant, qui silvis et pratris viridibus delectabantur.

Aliquando autem alter fratrum valle potiri studebat. Itaqua controversia orta est. Alter alterum perditurus erat. Quo factum est, ut alter fratrum arbore ingenti caput alterius peteret. Ille cecidit foveam ingentem emovens. Statim imber et lux solis apparuerunt. Imber foveam aqua complevit et alterum fratrem proluit. Alter luce solis in lapidem mutatus est. In lapide autem arbores et herbae crescebant. Fovea nunc lacus Tegerinsevensis est, lapis autem mons fiebat nomine „Wallberg“.

Quomodo insula in lacu sita orta sit

Deus noster, cum orbem terrarum crearet, postremo deliberavit, quo modo quod pulcherrimum efficere posset.

Nam et maria vasta et altos montes iam fecerat.

Tum constituit parvam vallem lacu caeruleo silvisque viridibus affectam creare et maiores et minores montes circumposuit.

Diabolus autem apparuit et in animo habuit omnia perdere. Ingens saxum de monte nomine „Leonhardstein“ defregit et in lacum Tegerinsevensem iactare voluit.

Cum saxum medium in lacum iacturus esset, istud gravius saxum e manibus diaboli lapsum est et in eam partem lacus volvit, quae ex eo tempore propter speciem rotundam nomen „Ringsee“ adepta est.

Sic insula sola totius lacus Tegerinsevensis orta est.