Gaudium

Aestate

Aestate hospites et indigenae aqua clara et recenti lacus alliciuntur. Variis modis undis frui possunt:


aut natantes


aut navigantes


aut - quod novissimum est -

in tabula, quae singulo remo agitatur, stantes!


Hieme

Prolabi traheis aut nartis

Cum multum nivis cecidit et sol lucet, indigenae hospitesque vestem calidam induunt, traheas aut nartas colligunt, ad montes vehuntur. Postquam summos montes ascenderunt, cervisiam aut cafaeum aut vinum bibentes et cibos probabiles edentes paulum requiescunt, priusquam postea rursus de montibus prolabuntur.

Quin etiam sunt, qui Daedalum et Icarum imitantes sub umbellam haerentes per aerem ad vallem revertantur aut in corbi, quae in folle fixa est, stantes super lacum pendeant!

Silvanalia

Quotannis in vicis circum lacum sitis silvanalia celebrantur. Et senes et iuvenes, et mulieres et virgines undique concurrunt, ut cervisia notissima et recentissima fruantur.

Omnibus hospitibus gaudio est gallinas aut pisces tostos edere er robur musculorum in ludendo monstrare.

Celerrime iuvenes in saltando animos virginum expugnare possunt.